ORNEOSOPHION

ORNEOSOPHION
ORNEOSOPHION
nomen libri, iussu Michaelis Imperatoris Constantinopolitani, de Avibus conscripti, cuius meminit Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 3. ubi de Exypterio. A voce Ο῎ρνις: quae cum Homero et Hesiodo nihil quidquam sit, quam avis in genere, Platonis coepit aevô usurpari pro gallo gallinaceo in genere, et per aliquot saecula, tam de gallo, quam de gallina, dici: donec obtivit usus, ut proprium maneret gallinae nomen. Unde apud Athenaeum l. 9. Myrtilus, Α᾿λλὰ μὴν καὶ ὄρνιθας καὶ ὀρνίθια νῦν μόνον ἡ συνήθεια καλεῖ τὰς θηλέιας. Nunc quidem fert consuetudo, ut solae (gallorum) feminae ὄρνιθες dicantur et ὀρνίθια. Quae causa, quod in Matthaeo c. 23. v. 37. et Luca c. 13. v. 34. ubi de christo congregare volente filios Hierosolymorum, quomodo congregat ὄρνις pullo suos sub alas; vox haec non denotat avem in genere, ut Vulgatus et Arabum unus in Luca, alter utrôque locô reddit: sed gallinam, ut in Matthaeo habent Vulgatus et Erpenianus Arabs. Certe Platoni de LL. l. 7. ὀρνίθων θρέμματα, putantur esse gallinarum pulli: Et Aristophani in Vespis, ὀρνίθων γαλα, lac gallinarum: Et Aristoteli, οἱ ὄρνιθες sunt galli, Histor. l. 9. c. 50. et αἳ ὄρνιθες, gallinae, de Generat. animal. l. 1. c. 21. Neque aliud significatur in his Theophrasti verbis, de Causis l. 2. c. 15. Τὰ ὅλως ἔυτοκα βραχύβια. καὶ τὰ ὑπερτοκήσαντα πολλάκις ἀπόλλυται, καὶ μάλιςτα ἐπὶ τῶ τε συνανθρωπευομένων αἱ ὄρνιθες, Fecundissima quaeque animalia brevis vitae sunt: et quorum fetura exuberat, saefe pereunt, et gallinae petissimum inter ea, quaecum hominibus degunt. Neque in his Chrysippi, apud Athenaeum l. 9. c. 4. Καθάπερ τινὲς τὰς λευκὰς ὄρνιθας τῶν μελανῶν ἡδίους εἶαι μᾶλλον. Ut candidas gallinas volunt nonnulli nigris esse suaviores. Sed et Comicos veteres Menandrum, Cratinum et Antiphanem, pro gallinis, usurpâsse, exemplis allatis idem probat. Vide praefatum Bochart. ubi supra, l. 1. c. 18. de Gallinae affectu erga pullos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Phemonoë — PHEMONOË, es, (⇒ Tab. XIV.) des Apollo Tochter, Plin. H. N. l. X. c. 3. eine der Sibyllen, und zwar, nach einigen, die cumanische, Serv. ad Virg. Aen. III. v. 445. nach andern die samische, Isidor. ap. Fabric. Biblioth. Gr. l. I. c. 25. §. 4. die …   Gründliches mythologisches Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”